SUMERE Sacrum

SUMERE Sacrum
SUMERE Sacrum
apud Tibullum, citante Salmasiô, loc. mox adducendô.
Hoc sollenne sacrum, multos hoc sumet in annos:
idem quod suscipere sacra, apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 13. item accipere sacra, apud Apuleium Miles. 11. Graece παραλαμβάνειν τὰ μυςτήρια, proprie μυεῖςθαι, initiari est, item ἐποπτἐυειν τὰ μυςτήρια, ab eo, quod erat postremum, universum sacrorum illorum opertaneorum apparatum designans. Nam qui sactis initiabantur, ea accipere vel sumere dicebantur, ut tradere et ostendere ii, qui initiabant, Pontifices et Sacerdotes. Utrumque iungit Seneca Nat. Quaest. l. 7. c. 31. non semel quaedam sacra traduntur: Eleusina servat, quod ostendat revisentibus. Sumebantur autem diversis gradibus temporibusque; nam, ut de Eleusiniis solum dicam, quinquennii spatium vulgo intererat, inter μύησιν et ἐπόπτευσιν. Demetrio tamen olim et Hadriano dein Imperatori eâdem vice utrôque defungi concessum legimus. Quem postea secuti M. Antoninus aliique Principes eundem honorem sibi deferri voluêre. Qua de re vide Desid. Heraldum ad Arnob. l. 5. Salmas. ad Spartian. d. l. et supra passum, inprimis in voce Mysterium, et ubi de Oris signatione: uti de genere loquendi militari, sumere coniurationem, proelia, terga etc. Casaubon. ad Caes. Suetonii c. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • VESTIS — primi hominis innocentia fuit, cui postquam iniquitas successit, vidit se nudum esse, et consutis foliis fecit sibi subligacula, Genes. c. 3. v. 7. ut sic membris minime honestis honorem circumponeret, prout loquitur Paulus 1. Corinth. c. 12. v.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACERDOS — nomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuêre Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • CRINIS — I. CRINIS Philosophus quidam Stoicus, cuius meminit. Diog. Laert. in Zenone, et Artian.in Epictet. l. 3. c. 2. II. CRINIS Sacerdos Appollinis, qui cum sacra Dei neglexisset, atque ob hoc nihil penitus fructuum eô annô collegisset, omnibus rebus a …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LATINAE Feriae — auctore Varrone de Ling. Lat. l. 5. erant dies conceptivus, a Latinis pop. dictus, quibus ex Albano monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis. Earum origo haec: Cum, devictis Hetruscis, foedus inter Latinos populos auctore Tarquinio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAUPERES — τὴν πόλιν καταιχύνουσι, civitatem dehonestant, Isocrates Areopag. unde apud Israelitas noluit Deus egentem esse ullum, Per te non debet esse egens, cum omnino benedicturus sit tibi Iehova in illa terra, quam etc. Deuter. c. 15. v. 4. Quare et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACRA suscipere — apud eundem Spartian. ihid. c. 13. in Adriano. Post hoc ad Achaiam navigavit et Elcusinia sacra exemplô Herculis Philippique suscepit: et Ciceronem in Vatinium, Ut cum inaudita ac nefaria Sacra susceperis, cum inferorum animas elicere, cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VISERE — cupere videre est, Servio ad l. 8. Aen. hinc apta Eleusinio Sacro vox, cuius mystarum nota desideria, non nisi post longam moram et operosas προπαρασκευὰς lenienda. Cuiusmodi mysteria visere et invisere Latini Scriptores passim dicunt, pro… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”